- SPARTACUS
- I.SPARTACUSLeuconis filius, Satyri nepos, Spartaci pronepos, suscepit oregnum Ponti, A. M. 3614. post patris mortem; Olympiadis centesimae sextae annô tertiô, tenuitque annos 5.Diodor. Sic. l. 16. Obiit Olymp. 107. ann. 4. succedente fratre Parysade, Ibid. Item Rex Bospori, A. M. 3609.II.SPARTACUSgladiator Thracius, qui una cum Chryse et Oenomao, effractô Ann. 681. Urb. Cond. Lentuli ludô gladiatoriô cum 70 gladiatoribus erupit Capuâ, manuque servorum, quasi iustô exercitu comparatô, Cervesium montem Campaniae occupavit: ubi, cum a Clodio Glabro obsideretur, ei castra diripuit, et Campaniam populatus, raptis praetorum fascibus appellatus est Imperator. Inde Lentuli exercitum in Apennino dissipavit; apud Mutinam Cassii castra delevit. Tandem vero cum de urbe invadenda deliberavit, a M. Crasso pulsus, fugatusque, cum Brutium angulum occupâsset, nec in SIciliam prae navium penuria traicere potuisset cum suis omnibus fortissime dimicans occisus est, Plutarch. in Pomp. et Crasso, Liv. in epit. l. 95. Flor. l. 3. c. 20. Lucanus l. 2. v. 554.Ut simili causâ caderes, qua Spartacus hostis.Vide Appianum de Bell. CIv. l. 1. Horatius: Carm. l. 3. Od. 14. v. 18.Et cadum Marsi memorem duelli:spartacum si qua potuit vagantemFallere testâ.Idem in l. Epod. Od. 16. v. 5.Aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer.Claudian. de Bello Getic. v. 155.----- Vilis cum spartacus omnePer latus Italiae ferrô bacchatus et igni.Athen. l. 7. Καὶ Σπάρτακος δὲ ὁ μονόμαχος εν Καπύης πόλεως Ἰταλικῆς ἀποδρὰς κατα τὰ μεθόρια Α᾿ττικὰ, πολὺ πλῆθος ἀποςτήσας οἰκετῶν ῾ἦν δὲ καὶ αὐτὸς οἰκετης, Θρᾶξ γεν´ος᾿ κατέδραμε πᾶϚαν Ἰταλίαν, χρόνον ουκ ὀλίγον, πολλῶν δούλων καθ᾿ ενάςτην ἡμέραν συῤῥεόντων εἰς αὐτόν. Καὶ εἰ μὴ ἀπέθανεν τῇ πρὸς Λικίνον Κράςςον παρατάξει οὐ τὸν τυχόντα ἄν ἱδρῶτα τοῖς ἡμεδαποῖς παρέςχεν. Nic. Lloyd.III.SPARTACUSurbs Thraciae, Stephan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.